Caput 51: De exilio redituque Ciceronis
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
P. Clodius Ciceronis inimicus tribunus plebis (58) legem promulgauit in eum qui ciuem Romanum indemnatum occidisset. Quam metuens Cicero in Graeciam tamquam in exilium fugit, donec anno post (57) Romam reuocatus est. Orationes tum habitae Post reditum uocantur, quibus fugam suam ut magnum meritum celebrat.. Egregia autem est propter uim doloris De domo sua. Inuitus autem eis qui Romae tum dominabantur morem gerere coactus est, quod maxime fecit De prouinciis consularibus (55), quae laudes Caesaris habet. Libentius Pro Milone (52) amico suo dixit, qui Clodium occiderat. Quo iudicio Milo damnatus est, cum oratio Ciceronis tumultibus turbata esset. Quare eam postea aliis uerbis perscriptam edidit.
Embed this episode
No transcript yet.