Caput 53: Cicero de rhetorica
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Cicero simul orator et rhetor fuit. Vt philosophus non solum nouus Demosthenes, sed etiam nouus Aristoteles esse cupiebat. Nec scripsit de rhetorica, nisi cum publice agendi ei opportunitas minor data esset: libros De inuentione ante a. 81 iacentibus iudiciis; De oratore a. 55 dominantibus tribus uiris illis; ceteros libros a. 46 Caesare dictatore. Quae scripta inter se sunt dissimilia: libris De inu. omnem subtilitatem doctrinae ab Hermagora inuentae Latine reddit; in l. De or. cum Platone et Aristotele de rhetorica et philosophia inter se coniungendis quaerit; in Bruto et Oratore suum genus elocutionis aduersus reprehensores defendit.
Embed this episode
No transcript yet.