Caput 54: 'De inventione'
from De eloquentiae Graecae et Romanae historia Hosted by Valahfridus Stroh
Libri De inuentione partem uniuersae artis rhetoricae habent. Quos minoris faciunt uiri docti, iniuria. Incipit a primis diuisionibus, tum sophistarum more de partibus orationis iudicialis agit: de prooemio, narratione, partitione, confirmatione, reprehensione, digressione, conclusione. Etiam utilior est liber II, ubi loci singularum constitutionum (s. statuum) et generis rationalis (4) et generis legalis (5) explicantur. Sequuntur loci generis deliberatiui et demonstratiui. Omnia plena sunt acuminis. De fontibus autem omnes rhetoricos libros uetustiores legisse se testatur, non incredibile. In prooemiis ualde philosophum se praebet.
Embed this episode
No transcript yet.