Skip to content
Caput 57: 'Orator' episode artwork

EPISODE · Jan 21, 2009 · 5 MIN

Caput 57: 'Orator'

from De eloquentiae Graecae et Romanae historia · host Valahfridus Stroh

Etiam diligentior est in Oratoris libro. Ibi quoque (ut in libris De oratore) disputat de oratore perfecto. Sed nunc in illo non tam uniuersa illa doctrina requiritur quam facultas adhibendi tria genera dicendi. Esse enim genus tenue, medium, uehemens. Quod non fuit nouum, sed antiquitus traditum. Cicero autem audacter haec tria genera coniungit cum tribus modis persuadendi, quos Aristoteles inuenerat, scilicet: rem (siue rationem) ipsam, mores dicentis, perturbationem animorum (siue affectus). Quas Cicero uocat rationes docendi, delectandi (olim rectius: conciliandi), permouendi. Ad docendum aptissimum esse genus tenue, ad delectandum medium, ad permouendum uehemens, quo Demosthenes maxime eminuerit. Peccare igitur Atticos illos contra ipsa officia oratoris, si tenue genus nimium amplectantur. - Ac mirifica sunt quae hic de numero oratorio dicit, quamquam interdum errat.

Episode metadata supplied by the publisher feed · Published Jan 21, 2009

Embed this episode

Ready to play

Caput 57: 'Orator'

0:00 5:18

No transcript for this episode yet

We transcribe on demand. Request one and we'll notify you when it's ready — usually under 10 minutes.

No similar episodes found.

Frequently Asked Questions

How long is this episode of De eloquentiae Graecae et Romanae historia?

This episode is 5 minutes long.

When was this De eloquentiae Graecae et Romanae historia episode published?

This episode was published on January 21, 2009.

Can I download this De eloquentiae Graecae et Romanae historia episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.
URL copied to clipboard!