Skip to content
Caput 6: De Amore episode artwork

Oct 21, 2013 20 min

Caput 6: De Amore

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Similia de Amore quasi cosmico iam sunt in fabulis orientalibus, praesertim Phoenicum. Apud Graecos autem talia historici philosophique posteri (saec. V) secuti sunt, ut Pherecydes, Acusilaus, Parmenides. (Vnde Aristoteles ait [met. 984 B 23] Hesiodum Parmenidemque amorem principium motionis, αρχην της κινησεως, statuisse.) Hesiodus autem Amorem ita Veneri adiunxit, ut eum formosissimum et potentissimum, qualis illa apud Homerum fuerat, fingeret. Poetae lyrici autem (contra Hesiodum) parentes ei tribuerunt. Prima Sappho (s. VII/VI) Venerem matrem eius finxit, patrem Caelum (198 Voigt); alio loco Caelum et Terram parentes (l.c.). Tum Alcaeus Zephyrum et Irim maluit (327 V.); postea Simonides (s. VI/V) Venerem et Martem (PMG 575). Euripides unum Iouem patrem nouit (Hipp. 533). Venus mater apud posteros praeualuit, ut uerum esset illud: mater certa, pater incertus. Sed apud Meleagrum (A.P. 5,177) ipsa de patre dubitat! Ac fuerunt qui plures Amores ei filios darent.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 6: De Amore

0:00 20:18

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 20 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on October 21, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.