Caput 7: De puero alato
from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh
Quo fusius lyrici et alii Amorem describebant, eo magis certam figuram sibi assumebat. Tria denique quasi fixa manebant, quae Propertius lepidissime uersibus inclusit (2,12,1-12): Quicumque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, / nonne putas miras hunc habuisse manus? / is primum uidit sine sensu uiuere amantis, / et leuibus curis magna perire bona. / (5) idem non frustra uentosas addidit alas, / fecit et humano corde uolare deum: / scilicet alterna quoniam iactamur in unda, / nostraque non ullis permanet aura locis. / et merito hamatis manus est armata sagittis, (10) et pharetra ex umero Cnosia utroque iacet: /ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem, / nec quisquam ex illo uulnere sanus abit. Puerum dixit primus Alcman lyricus (s. VII): amens Amor ut puer puerilia ludit (PMG 58); de causa dubitant homines docti, sed recte Propertius: quod pueri consilio careant. Ceterum ille magis ephebus quam uerissimus puellus fingitur. Alae in picturis pridem apparent, e poetis primus nominat Anacreon (s. VI): flatibus (?) aurearum alarum praeteruolat (PMG 379), tum Euripides. Hic Propertio uix credendum; aliter Ouidius, ars 2,20: de leuitate amantium. Homines docti quidam omnes deos alatos opinantur, sed falso. Rectius notari credideris celeritatem, qua deus alatus impetum facit (Eur. Hipp. 1275). Confer Mercurium, Victoriam! Sic etiam optime Propertius explicat sagittas, quae primum sunt apud Euripidem (Hipp. 531 sqq. et saep.), nam sagittarii subito impetu ex insidiis iaculantur. Subiacet illud quod ueteres ex oculis quasi tela mitti putabant.
Embed this episode
No transcript yet.