Skip to content
Caput 8: Quid officium sit eius episode artwork

Oct 21, 2013 14 min

Caput 8: Quid officium sit eius

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Nusquam tamen Amor ut deus hymnis siue precibus inuocatus est ante Sophoclem (s. V ex.) in Antigona (781 sqq.): Amor pugnis inuicte, Amor, ... qui in mollibus uirginis genis pernoctas ... nec quisquam te fugere ualet immortalium neque hominum ...; imitatur Euripides (Hipp. 525 sqq.): Amor, Amor, qui super oculos desiderium stillas ... Quamquam in utroque loco Veneris quasi famulus est. Mutat autem hic et postea paulatim naturam suam, ut minus cupiditatem subitam amplexandi quam perpetuum quoddam amoris desiderium afferre uideatur. Inde eius officium paululum diiungitur a Venere, ut illa magis ad corporis uoluptatem, hic ad animi sensus spectet, quae uis etiam maior uidetur. Vt in Apollonio Rhodio (s. III) Venus Iunone iubente puero suo, quem repugnare matri dicit, aegre persuadet, ut sagitta sua in Medea amorem Iasonis accendat (3,84 sqq.). Quem locum Vergilius imitatur (Aen. 1,664 sqq.), ubi Venus ad filium: supplex tua numina posco! Etiam expressius idem Dracontius, poeta Christianus (s. V p.Chr.), Romul. 2,8 sqq.; cf. etiam Apul. met. 4,30. In Moschi (s. II) Amore fugitiuo mater puellum, qui fugit, carmine sic describit, ut inueniri et reduci possit. Atque Ouidius in Arte amatoria se Veneris iussu praeceptorem Amoris pueri feri (1,7) dicit. Lucretius autem Epicureus, qui non de ueris dis cogitat (4,1073): Nec Veneris fructu caret is qui uitat Amorem. – Id proprium fere semper habet Amor quod ipse non, ut interdum Venus, amat. Quod nouauit tamen Apuleius in Cupidine et Psyche (met. 4,28-6,24).

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 8: Quid officium sit eius

0:00 14:05

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 14 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on October 21, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.