Skip to content
Caput 9: De Homero episode artwork

Oct 28, 2013 14 min

Caput 9: De Homero

from De Graecorum Romanorumque poesi amatoria Hosted by Valahfridus Stroh

Vtrumque carmen Homeri argumentum habet e magna parte amatorium. Tamen Homerus uerissimus poeta amatorius non uidetur. Nam in Iliade Achilles quamquam Briseidem ereptam sibi amat (9,341-343), non tam amore eius ad iram et deserendos Graecos mouetur quam eo quod dignitatem suam ab Agamemnone deminutam putat. Neque in Odyssia magis amore Penelopes Vlixes ad reditum impellitur quam dulci patriae desiderio. Quod in colloquio cum Calypso dea quam etiam pulchriorem quam uxorem fatetur aperit (5,214 sqq.). Subtilissimos tamen amoris abditi sensus in eis demonstrat quae in Nausicaa poetatur (6,127 sqq.). Cui Vlixes naufragus ac nudus callide blanditur ut propitia se domum suam recipiat, beatum dicit maritum eius futurum, cum nil melius sit concordi coniugio; illa autem ad amicas conuersa talem sibi, qualis Vlixes sit, olim coniugem uenturum sperare confitetur.

Episode details come from the podcast's RSS feed.

Embed this episode

Ready to play

Caput 9: De Homero

0:00 14:02

No transcript yet.

Requests help us decide what to transcribe next.

Frequently asked questions

How long is this episode of De Graecorum Romanorumque poesi amatoria?

This episode is 14 minutes long.

When was this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode published?

This episode was published on October 28, 2013.

Can I download this De Graecorum Romanorumque poesi amatoria episode?

Yes. Use the download control on the episode player to save the publisher-provided media file.